monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9 > 3 > sectio 68 > 47 > sectio 19 > sectio 17 > Proverbia, 16 > sectio 4 > bnf16236.13 > sectio 35 > sectio 2 > sectio 135 > 5 > 20 > 10 > sectio 26 > sectio 43 > sectio 21 > sectio 22 > sectio 72 > sectio 31 > sectio 54 > sectio 9 > 117 > . . . > Sapientia, 11 > 1 > 3 > sectio 47 > 19 > 64 > bnf7296.51 > sectio 40 > 7 > 6 > CAPUT II. > CAPUT VIII. > sectio 16 > 3 > 69 > sectio 17 > sectio 23 > 33 > CAPUT XI. > sectio 27 > 4a > sectio 4 > sectio 29 > 10 > 16
Cassianus, Collationes, 3, 19, XV. Interrogatio, an ita castitas sicut et caeterae passiones debeat explorari. <<<    

CAPUT XVI. Responsio, quibus documentis possit agnosci. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ioannes: Quaestionem quae etiam tacentibus vobis narrationem nostram fuerat secutura, sagax interrogatio vestra praevenit, et idcirco efficaciter eam sensibus vestris concipiendam esse non ambigo, quandoquidem institutionem nostram acumen vestri praecessit ingenii. Sine labore enim cuiuslibet quaestionis dilucidatur obscuritas, cum absolutionem eius anticipans inquisitio quo ducenda est antecedit. Itaque remediis quidem illorum quae supra diximus vitiorum, non solum nihil officiunt, verum etiam multum conferunt humana consortia.
2 Nam frequentia impatientiae suae crebrius patefacta, quanto magis assiduum superatis dolorem compunctionis intulerint, tanto velociorem laborantibus conferunt sanitatem. Ob quod etiam in solitudine consistentes, cum irritationum fomes atque materia ab hominibus non possit exsurgere, tamen earumdem incitamenta debemus etiam de industria retractare, ut adversus ea iugi cogitationum colluctatione pugnantibus nobis medela promptior conferatur. Contra fornicationis vero spiritum diversa ratio, et dispar est causa.
3 Nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque vicinitas, ita etiam menti memoria eius est penitus subtrahenda. Satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus vel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam sub recordatione sanctarum feminarum, vel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. Cuius causa seniores nostri huiuscemodi lectiones sub praesentia iuniorum solent consultissime praeterire. Sane perfectissimis quibusque et summo iam affectu castimoniae consummatis probationes quibus examinare se valeant deesse non possunt, quibus perfectissima cordis integritas incorrupto conscientiae iudicio comprobetur.
4 Erit ergo consummatissimo viro similis his quae supra dicta sunt etiam super hac passione probatio sui, scilicet ut qui se radices morbi huius penitus iam exstirpasse cognoverit, explorandae, si volet, gratia castitatis, interdum etiam aliquam exploratricem sui imaginem possit admittere. Caeterum ab his qui adhuc minus firmi atque perfecti sunt, hanc examinationem nullatenus convenit usurpari, ut coniunctionem femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollem corde pertractent, erit enim eis magis noxia quam salubris. Quod enim experimentum huiuscemodi hominibus potest in hac ratione suppetere, ubi et in experimento ipsum est quod vitatur, et in ipsa exploratione discrimen?
5 Cum ergo perfectissima quis virtute fundatus ad illecebram blandientium cogitationum nullum mentis assensum, nullam carnis commotionem in se deprehenderit excitari, certissima puritatis suae capiet documenta, ita ut ad hanc se firmitatem puritatis exercens, castitatis atque incorruptionis bonum non solum mente possideat, sed etiam si corporalem feminae attactum causa cuiuscumque, ut solet, necessitatis attulerit, penitus sensum passionis ignoret. Hoc abbas Ioannes; cum horae nonae refectionem imminere sensisset, collationem fine conclusit.